Rozmiar: 15909 bajtów

- 7 -

1264 Juli 25.

In nomine domini Iesu Christi. Quia labente tempore labuntur et fata temporum, nisi scripto et voce testium fuerint roborata. Notum sit igitur universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod Ego Petrus Abbas de Ruda cum consensu omnium fratrum meorum Viro discreto Zauis contulimus Villam nomine Dobroslauici, ut eam Iure Teutonico locaret. quo utuntur Incole in villis circa Novum forum. In qua locata dictus vir Zauis pro se et eius posteris Scultetiam, duos mansos liberos a censu et decima et omni aha solutione, tabernam totam absque omni solutione, tertiam partem omnium iudiciorum, et quecunque contigerint in villa iam prefata sive furta sive homicidia aut vulnera aut quecunque violentia, ibidem iudicabuntur. Damus autem hanc libertatem Zauis, ut hanc iure hereditario in perpetuum possideat, a nobis libertate ab omnibus exactionibus annis quatuor aggaudens. Qua evoluta de quolibet manso possessores mansorum de Sex scutis argenti puri rationem annis singulis sint reddituri, decimam vero manipulatim de Campo quatuor granorum, videlicet tritici, siliginis, hordei et avene. Ut autem hec nostra donatio firma et stabilis permaneat, presentem paginam Sigillo nostri Capituli duximus roborandam. Scientes etiam quod de quolibet manso debent solvere Parochiano duas mensuras parvas Ratbergenses, unam siliginis et unam avene. Sunt autem hec acta presentibus his testibus, Iohanne Sculteto de Roscochoue, Zistrimilo, Zethon, Bogumil, Miloslao, Dobrouit. Acta sunt hec dominice incarnationis M. CC. lxiiij°. in Ruda in die S. Iacobi.

Aus der Confirmation Kaiser Leopold's von 1660.
Bohme's Abdruck II, 63. scheint derselben Quelle entnommen zu sein.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów